[150] EPISTOLA L.

IOHANNES RAINOLDUS

IOHANNI DRUSIO.

Franekeram.

Castigationes tuas in Tobiam (humanissime DRUSI) a te per DANIELEM nostrum MEMINUM dono mihi missas, accepi animo gratissimo. Tametsi, ut lectiones tuas in Ionam, & apophthegmata a te versa, ita eas quoque prius ab Ascanio nostro nactus eram. Quare laetatus sum te supervacuo sumptui pepercisse, qui eas solas miseris: atque satis habens te amorem tuum iis mittendis ostendisse, ne deinceps similem sumptum facias rogo. Valetudine te adversa conflictatum esse, alioqui ad me scripturum, vehementer dolui: non tam quod literis tuis carui, licet ob eam quoque caussam, quid enim mihi jucundius? quam quod extimescebam ne tanto minus commodi ex tuis eruditis piisque laboribus caperet Ecclesia. Caeterum jam pridem convaluisse spero: atque ut tu salute, nos te fruamur diu, ex animo DEUM oro.
Agnoscere te porro cum sanioribus Patribus (ait amicus noster, amanuensis tuus) libros Apocryphos dictatos a Spiritu sancto non fuisse; ac proinde fidei fundamenta ex illis non esse eruenda: sed quemadmodum Iurisconsulti suum Iustinianum, Medici suum Hippocratem & Galenum, Philosophi suum Aristotelem, omnibus modis & viribus tuentur & defendunt; sic pios istos libros, ubicunque possunt salva fidei doctrina & sacrosancta veritate, excusari cupere. Ego vero, ubicunque salva veritate excusari possunt, tecum plane sentio: sed vereor ne ratio similitudinis, quam adjungit, aliquid amplius postulet, etiam ubi non possunt salva veritate. Qua ex consuetudine quae & quantae pestes in artes importatae sint, dum homines, humanitus lapsos aliquando, tanquam veraces in omnibus defendant ipsorum discipuli atque sectatores; docet literate, solide, sincere Ludovicus Vives libris de caussis corruptarum artium: ac mihi quidem sic persuasit, ut adversus Philosophorum Aristotelem suum defensitantium distinctionem, de veritate Philosophica, & veritate Theologica; hoc verum in lumine naturae, illud in lumine fidei: cum eo libeat vociferari. [a] Comprimite linguas blaspheme imperitas, haec dicitis ex ignorantia eorum quae loquimini. Immo etiamsi in rebus humanis tolerabile forsan esset hoc indoctum genus censurae (ut ibidem Vives) saltem prae iis de quibus loquitur, quae pietatis sunt: tamen, ut Plato [b] dicenti rem quandam, quam reprehendit, parvam esse. At parvum non est (inquit) assuescere; similiter in parvis, exteris, profanis, istam consuetudinem non possum facere quin improbem. Itaque cum Aristoteles scriptum [c] reliquerit ex Pyrenaeo monte fluere Danubium; Vadianus [d] eum errasse post Herodotum hac in re asserat; [e] Camers excipiat Aristotelem ex Herodoti atque aliorum sententia loquutum; & id honestius esse quam Aristotelem in his rebus ignorantiae redarguere: mihi [f] Vadianus videtur plus spirare verae probitatis, candoris, sanctimoniae defendendo suam reprehensionem, eosque arguendo qui Aristotelem nusquam lapsum contendunt, quam Camers Aristoteli patrocinando tam perverse, ac rectum Vadiani judicium carpendo. Quo animo nisi essem, & quidem multo magis, in rebus spectantibus ad Religionem: in castra Papistarum mihi transeundum sit, [*] qui de scriptis profitentur, se in catholicis veteribus scriptoribus plurimos errores extenuare, excusare, excogitato commento persaepe negare, & commodum iis sensum affingere, dum opponuntur in disputationibus, aut conflictionibus cum adversariis. Nos autem (hoc enim audeo de te, mi DRUSI, etiam recipere & polliceri) tantum ab eo absumus, ut negemus Patres errasse quum errarint, & contra conscientiam nostram mentiamur; ut ne in Abrahami quidem, patris Patrum, si ita loqui liceat, [-] patris quidem certe sanctorum & fidelium, gratiam id facere fas esse judicemus. Neque enim dubito, quin assentiare potius [g] Lavatero Abrahamum idola coluisse olim e verbis Iosuae colligenti, & [h] Calvino idem asseveranti; quam [i] Bellarmino Calvinum idcirco perstringenti, tanquam maledicum Sanctorum Patrum obtrectatorem. Quanquam quid te dico? cum Pontificii ipsi, quos Iesuitica lues non infecit, Calvini & Lavateri sententiae subscribant. Usque adeo ut [k] Andreas Masius exardescens adversus istiusmodi patronos viri sancti, in haec erumpat verba: Non possum eos audire, qui magno conatu Abrahamum ab hoc turpissimo scelere vindicare, nescio quibus argutiis, student: Nec a Masio dissentiat Arias Montanus. Quod si Spiritus Sanctus, in Sacris Scripturis, Abrahami, Davidis, Petri, similiumque errata patefaciat, nec audent viri pii & veritatis amantes ea excogitato commento negare, ne forte contra DEUM pugnare videantur: quis ego sum, qui autores librorum Apocryphorum, Abrahamo, Davide, Petro inferiores, ab errati labe, quam ex infirmitate humani ingenii nonnunquam contraxerunt, vindicare coner? Praesertim cum aeque divinae gloriae intersit; si quid ego judico, ut horum lapsus detegantur, ad haereses Papistarum, qui libros Apocryphos adaequant Canonicis veritate, & Purgatorium, preces pro mortuis, peccata venialia secundo Maccabeorum libro superstruunt, redarguendas: ac interfuit ut illorum indicarentur peccata, ad hominem impuritatis fragilitatisque suae commonefaciendum; & DEI bonitatem, misericordiam, gratiam, qua peccatores excipit, fovet, sublevat, illustrandam. Quamobrem, quod [l] scriptor quidam eruditus ac religiosus, defendens Siracidem, ut Camers Aristotelem, ait eum loqui secundum opinionem Sauli & Pythonissae, quum Samuelem ipsum affirmat suscitatum esse: id ego, quia ductus orationis planum facit,[*] Siracidem ex sua sententia loquutum, quippe qui veras Samuelis laudes voluerit praedicare; & ipsum, non ipsius sub figura daemonem apparuisse Sauli falso autumarit, dicere non ausim. Quin immo, si eam latebram captarem, vererer conscientias, & tacita judicia, non nostrorum modo sed etiam Papistarum, [m] Vallesii, [n] Vici, [o] Bellarmini; qui quum [p] Iansenius iis aperuisset hanc defensionem, Siracidem loquutum de phantastico Samuele tanquam de vero, qualem suo merito decepti Pythonissa & Saul esse crediderunt; atque adeo adjecisset, non obstare quod in laudem Samuelis id afferatur; tamen agnoverunt ex evidentissima luce contextus hoc tantopere obstare, ut illum de vero Samuele loquutum esse adacti sint confiteri; sententiamque illius Bellarminus sic defendere, misere quidem, sed tamen defendere. Quocirca Philosophis, Medicis, Iurisperitis, qui Aristotelem, Galenum, & Iustinianum omnibus modis viribusque tuentur ac defendunt; etiam quum ipsi persuasum habent eos falli, meliorem mentem opto. Ego, [*] Apostolum habens pro exemplo, qui se non posse quicquam adversus veritatem, sed pro veritate pronuntiavit, cum [q] Elihu dico: Ne, quaeso, accipiam personam ullius, & apud hominem non utar praefatione; Non enim novi praefationibus uti; paululum utentem tolleret me qui fecit me. Ac in hoc, utcunque exempla, quae noster proponit tuo nomine, videantur plusculum gratiae largiri, injuriam tibi faciam, nisi te mihi assentiri credam, vel potius tum assensus esse quum haec meditareris. Quippe qui ibi tantum excusari libros Apocryphos velle te significes; ubi salva fide atque veritate possunt, & debent; ac ipse ad Apocryphas [-] Estherae additiones, postquam errorem in iis annotasses, easque non semper oracula fundere monuisses. Viderint igitur (inquis) qui sic eas tuentur, ut canonicis libris non majorem fidem habendam esse viris equisque contendant. Quod autem extremo loco adjungit, te vehementer petere ut si quid in Tobia aut aliis tuis scriptis minime probandum censeam, tibi significem, teque de sententia tua discessurum si mea potior videatur; nihil enim aliud, quam veritatem mecum quaerere: equidem hunc animum tuum, de me amanter, de re sanctissime cogitantem ex animo amplector. Et quamvis maluissem hac libertate uti priusquam ea evulgasses. Quum res esset integra, ut ne opus foret sententiae mutatione post operum editionem: tamen, prout facultas occasioque foret, enitar id praestare (favente DEO) quod petis; sed hac lege atque omine, ut tu vicissim moneas siquid in meis non probes, & par pro pari referas. Itaque in praesentia mitto tibi partem praelectionis cujusdam meae (si quid amanuensis peccavit in describendo, ipse facile corriges: neque enim mihi vacavit perlegere) qua tuam de Gorionis filio sententiam, si tamen tuam, non probare mihi significavi. Invitissimus quidem a te similibusque tui dissentio, ita, ut aliis me dissentire judicem, publice praesertim. Sed huc impulses sum cujusdam nostratium importunitate; qui [*] epistola quadam typis excusa meum de Mardochaei aetate judicium, immo tuum & multorum, non meum tantummodo, sed ut meum proscidit publice; atque inter alia testimonium Iosephi filii Gorionis, quem a te putari Flavium Iosephum, quo major esset, hominis autoritas, adjecit, mihi opposuit. Ego, qui nusquam a te diserte dictum meminissem, respondi quod res erat, me de eo subdubitare; neque tamen negare ausus, quod potuisse mallem, quoniam id fortasse innuis, [*] quum (ad libri Esther additiones) quaedam apud Iosephum Gorionis scripta sermone & literis Ebraicis ideo te dicis Latine convertisse, quod in Graeco exemplari haec nusquam extent: fortasse alio quopiam loco affirmas, qui mihi non occurrit. Si vero mihi DEUS aliquando dederit, ut praelectiones, quas habui de Angeli Tobiae mendacio, & corde hepateque piscis omne genus daemoniorum fugante, scriptis committam; eas itidem tibi mittam antequam edantur, ut & rationes quibus adductus a te dissentiam accipias, & si qua ex parte opinionem tuam minus solide putes refutatam, moneas. Literas meas ad MEMINUM nostrum, elegantem Jonae tui laudatorem, si forte is a vobis in Galliam discessit, fasciculum volebam dicere, non literas, velim resignes; & poëma alienum, quod ad eum misi, jam ut tibi missum, non ei, apud te serves; mea scripta, literas, quam primum poteris commode, ad me remittas, quaeso. Dabitur, ut spero, magis opportuna occasio quandoque ad eum hinc scribendi, vel scripta potius mittendi. D. MARTINO LYDIO, quoniam es ei (ut ex IUSTI LIPSII epistolis conjecturam facio.) arcta conjunctus familiaritate, non erit tibi molestum has literas a me reddere. HENRICO SAVILLO nostro, custodi collegii Mirtonensis, ostendi quum Proverbia tua praelegissem, quam amicam & honorificam fecisses ejus mentionem. Is, si domi esset, me rogaret scio, ut suis tibi verbis dicerem salutem. Dico: & ipsi (nam cras aut perendie hic affuturum arbitrantur.) me, injussum licet, dixisse significabo. Paene praeterieram quod te inprimis rogatum volui. Bellarmini haec verba sunt [r] Iosephus filius Gorionis in lib. de bello judaico cap. 91. indicat Iudaeos consuevisse orare pro mortuis, non tamen pro illis qui se interimunt. Et haec [*] Genebrardi: Quod officium solis sui interfectoribus fuisse denegatum ostendit Iosephus Hebraicus de bello judaico a Davide Kybire haeretico conversus. Indica mihi quaeso, si memineris, ubi habeat illud Iosephus, quod Bellarminus citat; non ego, loco notato (nisi quid me nimium festinantem fugit; ut fit) non invenio. Versionem illam etiam Kybiri, quam neque apud nos usquam, neque a nundinis nancisci possum; si apud vos venalis sit, cures per Raphelengium, accepto ab eo pretio, mittendam ad Ascanium, vehementer oro. DEUS tibi, Vir ornatissime, tuisque eruditis laboribus benedicat. Oxon. e colleg. Reginae; Iul. XXVI.

[a] Lib. 3. de causis currupt. art.
[b] Laert. in Plat.
[c] Meteor. l. 1. c. 13.
[d] In Pomp. Mel. l. 2.
[c] In Solin. cap. 23.
[f] Locor. aliquot ex suis in Melam commentar. explanat.
[*] Ind. expurgat. Iud. univ. Duac. ut lib. Bertr. toler.
[-] Rom. 4. 11.
[g] Hom. 67. in Ios. 24. 2
[h] Inst. lib. III cap. §. 14.
[i] Praefat. contr. 7. Tom. 1.
[k] Com. in Ios 24.
[l] Lavat. de Spectr. part. 2. cap 8.
[*] Eccles. 46.
[m] De Sacr. Philos. cap. 33.
[n] De desc. CHR. ad inf. Sect. 15.
[o] Tom. 1. Contr. 5. lib. 4. cap. 11. & contr. 6. l. 2. c. 6.
[p] In Ecclesiastici cap. 46.
[*] 2. Cor. 13. 8.
[q] Iob. 32. 21.
[-] Ad lib. Esther, addit. cap. 13. vers. 6.
[*] H. B. epist. ad amicum de Mardoch. aet.
[*] Scholii, in cap. 14. vers. 1.
[r] Tom. 1. Contr. 6. lib. 1. cap. 7.
[*] Chronogr. lib. 2. pag. 101. edit. paris. in f.